Liber Josue Ben Nun*

Caput 11: Versus 12

Et omnes,etc.ADAM.In omnibus nobis regnavit peccatum et fuit in omnibus, etc., usque ad nec imples praeceptum quod dedit Dominus Jesus.Sicut praeceperat ei Moses,etc. Hic est sermo legis secundum illud:Habent Mosen et prophetas, audiant illosLuc. 16.. Lex ergo praecepit nobis omnes reges peccati interficere, qui nos provocant ad peccatum. Sic fecit Jesus, nec quidquam transgressus est. Ipse est enim qui perimit vitia in nobis et regna peccati. Ipse etiam Christus omnia quae praecepit Moses in lege fecit, unde:Misit Deus Filium suum factum ex muliereGal. 4., etc. Omnia enim, quae lex mandavit, implevit, ut nos redimeret a maledicto legis, qui ait:Non veni solvere legem, sed adimplereMatth. 5..
(* Traductions européennes)